SAPPHIRUS

SAPPHIRUS
SAPPHIRUS
Graece Σάπφειρος, ab Insul, Sapphir, Σαπφεὶρ, supra memoratâ, quae Sapphir Hebraeis; gemma quibusdam videtur fuisse secunda, in primo ordine Rationalis, de quo supra diximus. Sed incerta illa omnia lapidum nomina sunt, nec satis nota Magistris ipsis. Hodiernis Gemmariis indiscretô nomine Cyanos, et Turcica; quod cyanos e translucidis sit et sapphiro simillima. Nec multum abludit Turcica, vulgo Turcesia dicta, sed haec potius iaspidis species, quam Graeci ἀερίζουσαν appellabant, quod caelo matutino similis sit; unde Feruzegi Arabicum corruptum est, quô nomine Sapphirum indigitari quidam perperam volunt. Aureis punctis sparsa, Graece χρυσοςτιγὴς, diu in pretio fuit; unde Βασιλικοῦ ei nomen datum. Epiphanius. Ε῎ςτι γὰρ ὁ Βασιλικὸς χρυσοςτιγὴς. Addit, οὐ πάνου δὲ οὗτος θαυμαζόμενος, ὡςτ ὁ δἰ ὅλου πορφυρίζων. Non omnino autem ea admirabilis, maioris enim aestimanda, quae tota purpurascit. H.e. quae punctis illis aureis caret et plane pellucida est: cuiusmodi sapphiros in India et Aethiopia reperiri, idem subicit. Plinius vero l. 37. c. 9. non aliam novit Sapphirum, praeter eam, quae stillis aureis compuncta est, ut inde liquet, quod pronuntiârit, nusquam inveniri pellucidas, seu διαφανεῖς. Istiusmodi enim puncta maculae sunt, veteri Auctori de sapphiro, ςθιλάδες quae διάφασιν arcent. Atque huiusmodi optimas in Media gigni dicit: Hodie vero illae rariores sunt etc. Cum cyano, ut dictum, magna sapphiro convenientia est. Unde hodierni Gentmarum politores, cum nomen non habeant, quibus cyanum a sapphiro distinguant, cyanum feminam albae sapphiri nomine appellant; masculum vero, Sapphirum nigram vocant: qua de re vide pluribus agentem Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 131. et 132. Inter monumenta inferioris aevi insignis est Sapphirus Constantii Aug. Constantinô geniti, inqua Xiphiana eius venatio exhibetur. Haec gemma, ut in se vulgaris non erat (ipsa enim vel pura, absque caelaturae aestimio, tam rarâ magnitudine, quam coloris vere caeruleâ serenitate, non parem, non secundam, admittit) ita nominatim honori Caesaris delecta, ipsique a provinciâ, aut Procerum aliquo, oblata videtur. In illa bellua conspicitur, vastô corpore, setis, rostrô, dente metuenda, et digna plane, quae non plebeiâ manu caderet. Telorum dein non unum genus, iacula, hastae, hastilia, conti, enses, cultri, venabula; ipse Constantius neque militibus et multâ comitum manu cinctus; nec equo sublimis hîc videtur, sed manus potius lacertorumque fiduciâ feram cominus aggressus repraesentatur: et quidem eô statu nixuque corporis, quem peritissimus Magister praescribit; laevâ telum dirigente, dextrâ urgente, et pede utroque suum brachium iuvante. Denique, non temerarium fortuitumque infert ictum, sed vulneri locum cate deligit, delectum valide penetrat. Utique non sine praesenti ope Dianae: quae caelatoris ingenio pone astat, telum et ipsa gerens, nescio quid satagens. Si modo paganum Numen religioso Principi apponere conveniebat, et non potius aliquem comitum sociorumque (quod Laur. Pignorio placuit) interpretamur, prae terrore refugientem, nec congressum horribilis monstri sustinentem. Provincia ipsa, quae publicum hunc hostem diu sensit
gravem (et oc ipsum forsan donariolum artifice manu scalptum Liberatori suo obtulit) spectatrix accubat, dextrâ feram demonstrans, sinistrâ cornu Amaltheae tenens: quô symbolô fertilitatem regionis frugumque abundantiam Geographis notam demonstrari palam est. Eam vero iacentem caelator fecit, sive quod non aliter gemmae spatiique ratio ferret, sive studiose: ut in nummis subinde provincias afflictas, et bellis alliisque calamitatibus oppressas ac prostratas, salutari demum Principum manu erectas surgere observamus. Qua de re plura, vide in Epist. Marquardi Freheri, ad Marcum Velserum IIVirum Praef. Aug. Vindelicor. quâ gemmam hanc nobilem erudite exponit atque illustrat: ut et supra, ubi deAprorum Venatione. Sed et celebris fuit Sapphirus Iulii II. Pontificis Romani propter quam sepulchrum eius violatum est. Ceterum sapphirô Graecos, qui daemonas evocarent, et in aliorum actiones ac facinora inquirerent, usos esse, Synesii interpres Gregoras auctor est.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Sapphirus, S. — S. Sapphirus (6. Sept.), Patron von St. Julien (Cher), mit dem Beinamen: le Pauvre, in der Diözese Bourges in Frankreich, heißt bei Guerin Bekenner. Näheres über diesen Heiligen ist dortselbst nicht bekannt. Auf einem Gemälde wird er zwar mit… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • safir — SAFÍR, safire, s.n. 1. Varietate de corindon de culoare albastră, transparentă, folosită ca piatră preţioasă. 2. Varietate de blană de nurcă de culoare albăstrie. – Din fr. saphir, lat. sapphirus. Trimis de RACAI, 13.09.2007. Sursa: DEX 98 … …   Dicționar Român

  • saphir — [ safir ] n. m. • v. 1130; bas lat. sapphirus, gr. sappheiros, o. sémitique 1 ♦ Pierre précieuse, forme naturelle cristallisée et très dure de corindon transparent, bleu, jaune ou vert (lorsqu il est coloré de traces de cobalt). Un saphir : cette …   Encyclopédie Universelle

  • Saphir — Sa|phir 〈a. [ ′ ] m. 1; Min.〉 Mineral u. Edelstein, hellblauer Korund [<mhd. saphir(e) <lat. sapphirus, sappirus <grch. sappheiros <hebr. sappir <Sanskrit sanipriya, eigtl. „dem Planeten Saturn teuer“ <Sani „Saturn“+ priya „lieb …   Universal-Lexikon

  • Zafiro — (Del ár. safir.) ► sustantivo masculino 1 MINERALOGÍA Piedra preciosa de color azul, y gran dureza, variedad del corindón, muy utilizada en joyería. ► adjetivo 2 De color azul oscuro. FRASEOLOGÍA zafiro blanco MINERALOGÍA Corindón cristalizado,… …   Enciclopedia Universal

  • safre — [ safr ] n. m. • XIIe; p. ê. var. de saphir ♦ Techn. Oxyde bleu de cobalt; verre bleu coloré avec ce produit et imitant le saphir. ⇒ azur, smalt. ● safre nom masculin (bas latin sapphirus, saphir) Verre spécial coloré en bleu par de l oxyde de… …   Encyclopédie Universelle

  • CYANOS — nomen gemmae, apud Plin. l. 37. c. 9. Reddetur et per se Cyanos, accommodatô paulo ante iaspidis nomine, colore caeruleô. Optima Scythica, dein Cypria, postremo Aegyptia. Adulter atur maxime tincturâ, idque in gloria Regi Aegypti adscribitur, qui …   Hofmann J. Lexicon universale

  • сафир — сапфир (например, у Крылова), цслав., др. русск. сапъфиръ, самъфиръ (ХV в., Сборн. Кирилло Белозерск. мон.; см. Срезн. III, 256), санфиръ (Шестоднев Георг. Писид.). В др. русск. определенно из греч. σάπφειρος, σάμφειρος (Дюканж) от др. еврейск.… …   Этимологический словарь русского языка Макса Фасмера

  • Al2O3 — Sapphire Sap phire (? or ?; 277), n. [OE. saphir, F. saphir, L. sapphirus, Gr. ?, of Oriental origin; cf. Heb. sapp[=i]r.] 1. (Min.) Native alumina or aluminium sesquioxide, {Al2O3}; corundum; esp., the blue transparent variety of corundum,… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Asteriated sapphire — Sapphire Sap phire (? or ?; 277), n. [OE. saphir, F. saphir, L. sapphirus, Gr. ?, of Oriental origin; cf. Heb. sapp[=i]r.] 1. (Min.) Native alumina or aluminium sesquioxide, {Al2O3}; corundum; esp., the blue transparent variety of corundum,… …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”